Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 50

University of New Zealand. — Latin Language and Literature. — Paper a

page break

University of New Zealand.

Latin Language and Literature.

Paper a.

I. Translate:—

(A.) Cicero: Tusc. Disput. iii. 33. 79.

Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest: 'Non tibi hoc soli.' Prodest haec quidem ut dixi, sed nec semper nec omnibus. Sunt enim qui respuant, sed refert quo modo adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum, qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi ad veritatern firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. Magnum opus est probare maerenti ilium suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus contro-versiarum genera—sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda quam quisque curationem recipere possit videndum est.

(B.) Tacitus: Annals, vi. 48.

Igitur Domitius, tlefensionem meditans, Marsus, tamquam inediatn destinavisset, produxere vitam: Arruntius, cunctationem et moras suadentibus amicis, Non eadem omnibus decora, page 2 respondit. Sibi satis aetatis: neque aliud paenitendum, quarn quod inter ludibria et pericula atixiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus; non culpa, sed ut flagitiorum inpatiens. Sane paucos et supremos principis dies posse vitari: quemadmodum evasurum inminentis iuventam? An cum Tiberius, post tantam rerum experientiam, vi dominationis convulsus et mutatus sit, C. Caesarem, vix finita pueritia, ignarum omnium, aut pessirnis innutritum, meliora capessiturum, Macrone duce? qui, ut deterior, ad opprimendum Seianum delectus, plura per scelera remp. conflictavisset. Prospectare iam se acrius servitium, coque fugere simul acta et instantia. Haec vatis in modum dictitans, venas resolvit. Documento sequentia erunt, bene Arruntium morte usum.

(C.) Vergil: Aeneid, xi. 507-531.

Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
"O decus Italiae virgo, quas dicere grates,
Quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
Iste animus supra, mecum partire laborem.
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
Exploratores, equitum levia improbus arma
Praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
Per deserta iugo superans adventat ad urbem.
Furta paro belli convexo in tramite silvae,
Ut bivias armato obsidam milite fauces.
Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis;
Tecum acer Messapus erit, turmaeque Latinae,
Tiburnique manus: ducis et tu concipe curam."
Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
Hortatur sociosque duces, et pergit in hostem.
Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
Armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
Urget utrimque latus; tenuis quo semita ducit,
Angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
Hanc super in speculis summoque in vertice montis
Planities ignota iacet, tutique receptus;
Seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,
Sive instare iugis, et grandia volvere saxa.
Hue iuvenis nota fertur regione viarurn,
Arripuitque locum, et silvis insedit iniquis.

(D.) Tibullus: i. 10. 33-50.

Quis furor est atram bellis arcessere mortem?
Inminet et tacito clam venit illa pede.
page 3 Non seges est infra, non vinea eulta, sed audax
Cerberus et Stygiae navita turpis aquae:
Illic perscissisque genis ustoque capillo
Errat ad obscuros pallida turba lacus.
Quam potius laudandus hic est, quem prole parata
Occupat in parva pigra senecta casa!
Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,
Et calidam fesso conparat uxor aquam.
Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat. Pax Candida primum
Duxit araturos sub iuga panda boves,
Pax aluit vites et sucos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna merum:
Pace bidens vomerque vigent, at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.

II.
1.Write notes upon the syntax of the following, with a translation:—
(a)Si in rem tuam esse videatur gloriae aut famae sinam.
(b)De grege non ausim quicquam deponere tecum.
(c)Viridesque manu siccata capillos.
(d)Nescit utro potius ruat, et ruere ardet utroque.
2.What laws of sound are illustrated by the derivation of the following:—flamma, fossor, sartus, brevis, dirimo, suffocu? Quote one other example of each law.
3.State the chief rules for reported speech; and illustrate them by examples.
4.Date the principal stages by which the Romans became masters of Italy.
5.Give a brief sketch of the political history of Rome from the defeat of the Cimbri to the outbreak of the war with Mithridates.
6.Describe the legislation of Julius Caesar in his dictatorship.